PACALIA

PACALIA
PACALIA
nomen festi apud romanos, memorati Aldhelmo in Land. Virgin. c. 26. Ubi cum ista reperiantur: Tunc spurcas delubrorum ceremonias exhibet, quasi Lupercalia et Compitalia, vel Poenalia et Suovetaurilia thurificando, seu Turalia et Nyctelia litando furibunda Numina reconciliarent, Gronovius desiderat doceri, quaenam Poenalia illa, quae Turalia essent. Nam cum sit verisimile, non finxisse diem festum, qui non erat, nec nomen excogitasse, qod olim Romanum non esset, neutrum sive in Fastis sive alibi legitur. An potius nulla sunt, ait, et sub priore, vel Pacalia, vel Palilia vel Faunalia latent; sub posteriore Feralia, vel Saturnalia, vel denique Fugalia, ex Augustino de Civit. Dei. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observat. in Eccles. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”